- CHINGIS Kan
- CHINGIS KanImperii Tartarici fundator. Tartari namque, postquam vel Turcarum, vel Nestorianorum Imperatori ex familia Karai, circa Sinam potentissimâ, obnoxii fuissent, quidam Tamachin, excusiô iugô et in Teduccanis campis superatô Ioanne Imperatore Nestorianorum, compositis domi rebus, cunctas Tattarorum per Scythae solitudines dispersas hordas, ad signa et commilitium, evocavit, ac cum innumerabili exercitu, fugatis Bagdadum Chorasmiis, in Persiam irrupit, et totâ fere Asiâ perdomitâ, Chingis Khan, h. e. Rex Regum, appellatus est, ac Tartarici Imperii, quod omnium totô Orbe amplissimum fuit, conditor, Barbaros Scythas hactenus pecuariâ arte inopem trahentes vitam, legibus et disciplinâ militari instruxit, A. C. 1187. Id vero inprimis omnibus suis persuasum voluit, suis Successorumque suorung mandatis, qualiacumque demum essent, caecô obsequiô esse parendum. Praeter quod multas alias Constitutiones tulit, quae Tartaricâ linguâ Iafak Schinguis Khan, i. e. Leges Regiae, appellantur, teste Haitone Armenô, c. 17. Sic itaque Unkanô Nestorianorum Imperatore victô, magnâ eum ditionum parte exuit; atque Persiâ Indiâque victoriis peragratâ, usque ad Tigrim ac Volgam fluvios, cunctis Regiombus est potitus. Moriturus filiis suis quatuor ditiones sic dispertiusest, ut primogenitum Magnum appellari Chamum Regemque Regum, cuius Imperio reliqui tres fratres subessent, vellet; dictus autem is est Octai seu Hocota. Filio alteri Tuksi, omnes provincias Occidentales ad fluv. Volgam dedit, nimit. Detschs seu Tartariam desertam, Russiam, Cumaniam, Bulgariam, Gothiam, Alaniam, alias. Tertius Schagadai, a Patre accepit provinclas Mavaranachariam, Corasmiam aliasque ad Orientem sitas regiones, quae universae postea a conditore, Schagadai unô nomine appellatae sunt. Quartus ultimusque Septentriovalia Regna nactus est, quae maiorem partem Europaeis nobis sunt ignota. Sic ex uno Imperio Schinguis Chani, quatuor Regna magna sunt orta; Destense, Schagataiense, Katainum et Persicum. Ex Schagataiae Metropoli Samarkand ortus Temurkenk, vulgo Tamerlanes, ad summum fastigium rem Tartaricam evexit, hodiernorum auctor Mogolorum, qui amplissimum ditissimumque intra Gangem Indiae Imperium hodieque obtinent. Reliqua quomodo iterum in minores partes lacerata, quidque etiamnum ex iis restet, suis locis videbitur. Georg. Hornius, Orb. Imper. et Polit. Vide quoque infra Schingius Khan.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.